Another test of the new "float" BBCode tag:
[1] in principio creavit Deus caelum et terram [2] terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas [3] dixitque Deus fiat lux et facta est lux [4] et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras [5] appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
[float=right]

[/float][6] dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis [7] et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita [8] vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus [9] dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita [10] et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
[11] et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita [12] et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum [13] factumque est vespere et mane dies tertius [14] dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos [15] ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
[16] fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas [17] et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram [18] et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum [19] et factum est vespere et mane dies quartus [20] dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
[21] creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum [22] benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram [23] et factum est vespere et mane dies quintus [24] dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita [25] et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
[26] et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra [27] et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos [28] benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram [29] dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam [30] et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita